SYMPOSIARCHA

SYMPOSIARCHA
SYMPOSIARCHA
quem alii Regem, ahi Magistrum convivii, Varro Modimperatorem, Festus Tapullam appellat, sorte olim eligebatur. Plut. in Apoph. Laconic. Cum Agesilaus Rex sorte sactus fuisset. Tacit.
Annal. l. 13. c. 15. Festis Saturno diebus, inter alia aequalium ludicra, regnum lusu sortientium. Horat. l. 1. Od. 4. v. 17.
—— Quo simul mearis,
Nec regna vim sortiere talis,
Idem, l. 2. Od. 7. v. 25.
—— Quem Venus arbitrum
Dicet bibendi?
Nonnumquam tamen solâ corollae impositione, citra sortem, constituebatur, Rosin. Antiqq Rom. l. 5. c. 30. Praefigebat autem is leges convivales. Unde Cicder. in Verrem, Iste enim Praetor severus at diligens, qui Populi Rom. legibus numquam paruisset, illis diligenter legibus, quae in poculis ponebantur, obtemperat. Nempe epulandi modum constituebat, cyathos ebibendos prae scribebat, neque pincernae licebat, ulli convivae potum subministrare, nisi ex praescripto Symposiarchae, qui ob id ipsum, quod modum imperaret, dictus est Modimperator, ut supra suô locô vidimus. Hinc pro Symposiarchae genio, modo modestiae litatum est: Qualiter, Agesilaum a pincerna rogatum, quantum vini unicuique daret? St parum est vini, omnibus aequaliter; si abunde, quantum unicuique libet respondisse, legimus apud Plut. ubi supra. Modo intemperantiae, cum nempe is iuberet, sicut apud Laertium c. 8. exstat, πίνειν ἤ καταχεῖςθαι τῆς κεφαλῆς. Et meminit istiusmodi Magisteriorum, quae et Regna vint dicta, Cato apud Ciceronem de Senect. ut et alii complures: Plutarchus vero, qualis Symposiarcha eligi et qualem is se praebere debeat, pluribus exsequitur Symposiac. l. 1. quaest. 4. Vide quoque supra in voce Magister et alibi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • POTUS — ut et cibus, apud Priscos, moderatus erat et necessitati attemperatus, postea in luxum vertit. Ita autem ea de re, Hier, Mercurialis, Variar. lect. l. 1. c. 22. Varis, inquit. mensuris antiquos potâsse, non me later: sed et eis tres potissimum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MODIPERATOR et MODIMPERATOR — dictus est olim, qui in conviviis modum bibendi imperaret praescriberetque, nonio. Plauto Convii Dictator: Horatio l. 2. Carm. Od. 7. v. 25. 26. Arbiter bibendt, item Rex; aliis Tapulla etiam, ut qui tapulo, i. e. mensae praesideret: frequenter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OENOPTAE — Graece Οἰνόπται, i. e. Vini inspectores dicebantur olim Athenis, qui in conviviis modum imperabant, ne quis aut plus satis, aut parum ab aliis, adeoque quantum et quoties unusquisque biberet. Quod si itaque aliquem intemperantius potantem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAPULLA — quod tapulo seu mensae praesideret, dictus Veteribus est, qui alias Magister, seu Rex convivii, item Symposiarcha, quas voces vide supra. Item Lex convivalis de qua sic Festus Pomp. l. 18. Tapullam legem convivalem, fictô nomine, conscripsit… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”